Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 5: Versus 7

Vix.Dicit,pro justo.Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius.Pro justo,etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiae miserabilior quam justitiae, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.
(* Traductions européennes)